Cantus Organi · Ordinarium Missae
Credo II
Choose parts (1 of 1)
Some of this music is typeset from volunteers' transcriptions, not yet proofread. About the typeset music
Chant text · Latin
CRedo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium, et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri : per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de caelis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine : Et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis : sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in caelum : sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, judicáre vivos et mórtuos : cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificántem : qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur, et conglorificátur : qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri saéculi. Amen.
Text source: GregoBase
Chant from GregoBase
Report an error ·Edit (editors)























