Cantus Organi · Missae Votivae

Feria VI. Missa de Passione D. N. Jesu Christi

Feria VI. Missa de Passione D. N. Jesu Christi· printed pp. 164–174· 58 systems

Chant for the whole Proper (jgabc, opens in new tab) · jgabc

Choose parts (6 of 6)
Parts to export

Feria VI. Missa de Passione D. N. Jesu Christi, mode not recorded, organ accompaniment from Nova Organi Harmonia, part IV, pp. 164–174, shown as 58 scanned music systems. These are images of a 1942 printed score and cannot be read by a screen reader.
Chant text · Latin

HUmiliávit semetípsum Dóminus Jesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis : propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo : in generatiónem et generatiónem. Glória Patri. E u o u a e.

Text source: GregoBase

Chant text · Latin

IMpropérium exspectávit cor meum, et misériam : et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit : consolántem me quaesívi, et non invéni. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Text source: GregoBase

Chant text · Latin

Allelúia. Ave Rex noster : tu solus nostros es miserátus erróres : Patri obédiens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansuétus ad occisiónem.

Text source: GregoBase

Chant text · Latin

VEre languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit. Et nos putávimus eum quasi leprósum et percússum a Deo, et humiliátum. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra. Disciplína pacis nostrae super eum : et livóre ejus sanáti sumus.

Text source: GregoBase

Chant text · Latin

INsurrexérunt in me viri iníqui : absque misericórdia quaesiérunt me interfícere : et non pepercérunt in fáciem meam spúere : lánceis suis vulneravérunt me, et concússa sunt ómnia ossa mea.

Text source: GregoBase

Chant text · Latin

FOdérunt manus meas et pedes meos : dinumeravérunt ómnia ossa mea.

Text source: GregoBase