Cantus Organi · Alii Cantus ad libitum
Credo VI
Choose parts (1 of 1)
Some of this music is typeset from volunteers' transcriptions, not yet proofread. About the typeset music
Credo
Chant text · Latin
Credo in unum Deum, Credo in unum Deum Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium, et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de cælis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: Et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur. et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam ventúri sǽculi. Amen.
Text source: Volunteer transcription
Chant
- credoCredo VImode 4 · unverifiedReport an error in the Credo chantEdit the Credo chant (editors)
Chant identification from GregoBase (CC0).
Report an error ·Edit (editors)

























